Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak VI · Svezak VI

Dodatak uz 17. veljače

AD DIEM XVII FEBRUARII

DE SS. JANUARIO, FELICIANO, ETC.

2 F lin. 12 post, hactenus latent, adde: In veteri MS. Martyrologio, quod penes Philippum Labbeum nostrum Lutetiæ exstat, videntur hi Martyres cum Concordiensibus et Aquileinsibus, de quibus actum, misceri. Ita enim habetur: XII KAL. MART. Donati Martyris, Chrysanthianæ, Romuli Mart. cum LXXXIV. Januarii, Octaviani, Guovil, Marci. sicque pro Marco Marcus, pro Chrysanthiano Chrysanthiana positi.

DE S. SILVINO EPISCOPO

Pag. 26 post num. 13 adde At Sammarthani tomo 1 Galliæ Christianæ inter Willegisum et Arrusonem jam memoratos, interponunt SS. Erembertum et Silvinum: illum asserunt se Episcopatu abdicasse circa annum 10ccx. Ex ejus Vita, quam xxx Aprilis dabimus, constat Willegiselo posteriorem fuisse, cum creatus Episcopus dicatur sub Clotario n1, filio S. Bathildis; secessisse Fontanellam, cum ei monasterio præsset S. Lambertus, qui anno DCLXXIII ibidem Abbas factus, ad Cathedram Lugdunensem evectus sub finem anni DCLXXXIV aut initium sequentis. Porro S. Erembertus Fontanellæ aliquantulum in sancta conversatione degisse dicitur. Idem Sammarthani aiunt Silvinum monachum ccenobii S. Bertini in pago Audomarensi, postea Episcopum Tolosæ admirandæ sanctitatis... migrasse ad Dominum anno 10ccxv in monasterio Alciacensi, quod S. Silvini vocatur, xvii Februarii. De vita monastica inter Bertinianos acta non constat. De mortis tempore certiora sunt quæ § sequenti tradimus.

✠

Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.

Svezak VI Kalendar godine