MENSIS FEBRUARII AD REVERENDISSIMUM ET AMPLISSIMUM DOMINUM AC PATREM CELEBER. MONAST. LOCI S. BERNARDI AD SCALDIM PROPE ANTVERP.
AC SACRI ORD. CISTER. PER BELGICAS PROV.
DOMINUM IN PUDERSSE, DE HEMISSEN, WESMAEL, SOERSEL, S. MARTENSPOLDER ETC. EJUSQUE RELIGIOSISSIMUM CONVENTUM.
Futurum neminem arbitramur, REVERENDISSIME ET AMPLISSIME DOMINE, qui hæc quorsum spectet Allocutio miretur, si secum recogitet, quantum in Tuo gravissimo sapientissimoque judicio, ad utilitatem, quam ex omni nostra de Sanctorum actis ac certaminibus lucubratione redundaturam in publicum speramus, insit momenti. Nam tunc scilicet fructus luculentus existet, si quamplurimi ad hæc Acta, animis rite præparatis, volvenda accesserint. Inde enim consequetur, utquæ a Sanctis sunt præclare gesta, imitari ipsi contendant, et eorum in suis necessitatibus opem religiose implorent, iisdemque patronis dona eolestia acervatim a Deo impetrent. Quis vero non libenter let avide ea leget, atque etiam teret, quæ Tibi didicerit fuisse probata? Norunt enim universi, qua eruditione, ingenii sagacitate, prudentia, rerum usu, polleas: quibus ornamentis amplissimam tum in sanctissimo Vestro Cisterciensi Ordine dignitatem, tum apud Belgas omnes existimationem venerationemque es consecutus.
Non necesse est, quæ a Te sunt hactenus suscepta, gesta, ad exitumque feliciter perducta, recensere, quæ homines oculis ac fere manibus ipsis usurpant. Quis enim aut ad hanc urbem secundo Scaldi descendit, aut hac vel et Batavia vel aliunde advena Bruxellam aut Mechliniam petit, qui non, cum Locum S. Bernardi præternavigat, atque augustam illam ædem ceteramque molem ædificiorum conspicit ac miratur, ab aliis vectoribus, aut etiam navicularis ipsis, discat, opus hoc Tuum esse, restauratam a Te basilicam ac monasterium, quæ fuerant pridem Hæreticorum furore direpta, eversa, flammis vastata? Alia audiunt plura, etiamque illustriora: Tua potissimum diligentia, fide, solertia, quæ misere distractæ erant, monasterii possessiones recuperatas: restitutum loco pristinum studium pietatis: cooptatos in Ordinem tirones quamplurimos, et ad omnem sanctitudinis disciplinam conformatos, secundissimo Episcoporum duorum Antverpiensium favore, JOANNIS MALDERI, ac GASPARIS NEMII, qui nunc Cameracensis Archiepiscopus est: penes hos enim titulus erat tunc ac potestas Abbatialis præfecturæ. Sub Maldero primum Supprioris officio duos fere annos, duos postea OEconomi functus, demum Prior, invitus licet licet, renuntiatus es, amplissimaque ad familiæ totius administrationem potestate ornatus: quam sub eodem Antistite, ac dein successore, ad xxv annos pari moderatione ac felicitate gessisti: multis interea et magnis curis exercitus, cum (quæ belli inter dissidentes religione populos effervescentis incommoda sunt) non semel familiam omnem in Coolhem, locum tutiorem ultra Rupelam flumen, transferre coactus sis. Alia complura pericula, non a Tuo solum, sed et Tuorum omnium capitibus, ac monasterio quoque ipso, Tua industria, aut potius singulari providentia Numinis, quod identidem propitiabas sanctorum operum exercitatione, depulisti. Quæ omnia incredibilem quemdam Tibi et domesticorum et externorum amorem conciliarunt: sed potissimum illa Tua admirabilis morum sermonisque suavitas, comitas, benignitas, cum singulari prudentia conjuncta. Tandemque id evenit, ut, quod plurimi dudum optarant, Tiaram postliminio in Locum S. Bernardi reduceres, Abbasunanimi Tuorum consensu, maxima externorum gratulatione, inauguratus.
Illa vera dignitas est, quæ ex merito venit, diuturno præsertim ac multiplice. Conspicuus eras nobilitate generis: eras eximia præditus eruditione, ac Sacræ Theologiæ Licentiati titulum solenniter adeptus. Neutrius quidem decoris indiget Virtus; ab utroque tamen splendorem non exiguum mutuatur. Sed suis ipsa pollens benefactis, tum suffragiis illorum, qui eam æstimant ac diligunt, tum præsertim cælesti favore, ad id fastigium, quod illi Deus constituit, evehitur. Ea Te nimirum, qui novo illo honore augereris, dignum effecit.
Novus igitur, longeque amplissimus, Tibi apertus est campus, in quo Tua desudaret industria: aut potius novum et illustre theatrum erectum, in quo prudentia pietasque Tua spectaretur. Spectata est enimvero, spectaturque in dies. Quæ enim de Tua in consulendo maturitate ac sapientia, in agendo strenuitate, moderatione in secundis rebus, in difficilibus fortitudine ac constantia, Procerum ac patriæ totius, præsertimque illustrissimi conventus Ordinum Brabantiæ, existimatio sit, ita dilucidum est ac pervulgatum, ut a nobis explanari verbis haudquaquam sit opus.
Se revocant nos ea præcipue quæ ad Dei cultum amplificandum, inserendumque mortalium animis salutis suæ studium, et in iis qui se rebus Divinis devoverunt absolutionem veræ virtutis curandam, spectant. Ut nihil dicamus de præclaro decore Domus Domini, de affabre elaboratis in Choro subselliis, de reliquo ornatu templi, quæ tamen omnia haud vulgarem solent sanetæ devotionis sensum mentibus inspirare; nonne in Tuis nunc Ascetis omnibus ardor quidam pietatis elucet? Vultus, habitus, gestus, incessus, motus omnes, quis eorum corda spiritus alat regatque, ostendunt. Quid sanctimonialium Vestri instituti cænobia referemus, sub curam Tuam Tuorumque reducta, quæ antea fuerant Vestro juri tantisper subtracta, quod cavendum censerent supremi Ordinis Vestri Præsides, ne hujus civitatis antistites in ea aliquando, etiam ad alias spectantia dieceses, jus sibi aliquod vindicare conarentur? Huic incommodo, Tuo labore et industria, Deique benignitate, prospectus. Efflorescit nunc in iis monasteriis decor quidam eximiæ virtutis: elucet in ipsa exteriori morum compositione species minime fucatæ sanctitatis. Ea Tuarum lux virtutum ac sapientiæ tandem et illud effecit, ut Generalis Vicarius totius Ordinis Vestri per provincias Belgicas constituereris: quo nempe zelum illum religiosæ disciplinæ, in Tuo flagrantem pectore, latius ac fructuosius exereres. Ut porro uberior ad ceteros conventus ea ratione Tuæ curæ subjectos fructus dimanet; Tuum hunc in Loco S. Bernardi ita ordinas, ut ceteris præbere monasticæ disciplinæ exempla possit. Nihil non ipse domesticorum operum inspicis, nullas non adis ac lustras officinas, ut eorum qui has curant studium excitetur, dum a Te sua cerni et paternæ sollicitudinis censura examinari acta norunt. Quid illa precandi assiduitas, quantam vim habet ad omnium inflammandam pietatem? Vident Tui, numquam Te, nisi ratio officii alio avocarit, a publicis precationibus, Matutinis præsertim, abesse, imo et primum ad eas convenire, etiam cum honorati hospites hilari cæna excipiendi pridie fuerunt: et si assiduis fere corporis doloribus, a calculo ac frequentibus morbi regii commotiunculis, affligaris. Atque ab hoc Tuo exemplo, zeloque Divini cultus, ceterorum animis vigor quidam spiritalis infunditur.
Satis hæc multa sunt ac magna, REVERENDISSIME DOMINE, ut certo confidere nobis liceat, cum Tua sententia approbatum erit opus hoc nostrum, consueta nimirum benignitate Tua susceptum, susceptum, fore ut id ab omnibus avide expectatur legaturque, tum cujuscumque ordinis ac conditionis piis hominibus, tum Vestri præsertim instituit Religiosis. Non enim possunt hi non meminisse, etiam a S. P. V. BERNARDO scripta esse Acta quædam Sanctorum: ut S. Malachiæ Episcopi Hiberni Vitam, quam III Novembris edemus: S. Victoris Archiacensis Confessoris laudationem, quam ad XXVI Februarii nunc edimus. Erit filiis amantissimis jucundum, qua in materia Parentis sanctissimi stylus desudavit, in consimili saltem contemplanda versari: præterquam quod et suorum commilitonum complurium ex Ordine Cisterciensi, qui jam in Cælitum sunt tabulas adscripti, Acta legent: uti XI Februarii S. Adolphi Episcopi Osnabrugensis, et aliorum alibi.
Quid autem spectemus toto hoc opere, quo ordine ac methodo progrediamur, breviter hic exponemus: quæ luculentius persecuti sumus in præfatione ad primum tomum Januarii mensis, pridem editum. Eadem hic repetere, caussasque singulorum explanare, et quæ alia isthic pertractata, nihil attinet. Cui enim accuratius expendere ea lubuerit, eum adire commentarium nostrum potest. Et vero maxime consentanea ratione esse, quæ hic succincte proponemus, et Tu, REVERENDISSIME DOMINE, et Tui, pro vestra singulari sapientia, perspicietis. Hic ea breviter velut intento digito commonstrabimus, quorum seriem in pervolvendo opere observare lector quivis possit: sed ideo illa in antecessum indicabimus, ut ejus advertant attentionem ac legendi studium, Tu REVERENDISSIME ET AMPLISSIME DOMINE, pro summa Tua, omnibusque explorata, benignitate, placide et comiter suscipe Commentarios hosce nostros, et diu, ad Ecclesiæ ornamentum, Reique publicæ salutem, Vale.
Caput primum.
Scopus scriptionis. Dierum atque ætatis Sanctorum ordo. Quidam alio rejecti, aut prætermissi.
Erit fortassis, qui ad primum vasti hujus operis conspectum sciscitetur, post Laurentium Surium Carthusianum, cujus plura extant, terunturque omnium eruditorum manibus, de Sanctorum rebus gestis volumina; quid necesse fuerit, hunc a nobis laborem tam immanem suscipi. Nempe quia nobis quadruplo plurium Acta Sanctorum occurrebant, quam essent ab eo vulgata, ipsa tamen luce quoque dignissima. Et quæ ille ediderat, eorum pleraque, ne (ut erant tunc tempora) nauseam moverent delicatulis quibusdam, imo fastidiosis, ingeniis, ipse prudentissimo consilio, cum stylo polleret prompto et eleganti, expoliverat, multis, quæ non probaret, recisis. Ea tamen postea viri eruditi, etiam heterodoxi quidam, edita maluissent, ut olim erant conscripta, quantumvis ineleganter et inscite. Deinde plurimorum passim Sanctorum nomina, et signati in Martyrologiis aliisque Ecclesiasticis tabulis natales occurrebant, quorum nusquam Acta extabant: ut saltem quid de iis in veteribus monumentis reperissemus, exponendum videretur.
Conquisivimus igitur, et conquirimus etiamnum, quæ ubique in antiquis codicibus extant Sanctorum Acta: eaque ut olim conscripta vulgamus, phrasi primorum auctorum sollicite retenta, quantumvis sæpe agresti incultaque. Neque metuimus ne id non et Sanctis ipsis probetur, et eruditis quoque lectoribus. Illorum certe plurimi ambulaverunt in melotis et pellibus caprinis: nec suam eo cultu infuscari sanctitatem, sed ornari potius existimabant: ut neque nunc aspernaturi sint, veluti meloten quamdam, non admodum tersam, humeris suis injectam, impolitas de rebus a se gestis piorum hominum narrationes. Lectores vero, æstimatores antiquitatis, etiam tales narrationes, hispidas et sine arte temere consutas, libenter et cum veneratione quadam evolvent.
Neque ferme qui ad historias Sanctorum legendas accedunt, elegantiam styli sectantur: sed vel genuinam rerum gestarum veritatem, vel incitamenta pietatis, vel virtutum variarum exempla. Hæc vero nescio quo modo purius jucundiusque hauriuntur, cum absunt illa verborum adscititia ornamenta: ut sitibundus quispiam hilarius aquam potat limpido e fonte, quam si per varios canales, etiam auratos, derivata longe sit.
Eas igitur Sanctorum Vitas, secundum seriem dierum, quibus illorum vel in Ecclesiastico officio uspiam feriæ celebrantur, vel in variis Martyrologiis nomina consignantur, ordinamus: uti eas quoque, quas ipsi ex variis scriptoribus et aliis documentis collegimus contexuimusque, narrationes, cum peculiara deessent Acta.
Exhibito igitur die quocumque, primo loco post designatum ipsius diei numerum civilem, dein Ecclesiasticum per Kalendas aliasque receptas dierum differentias, Sanctos, quotquot eo die occurrunt, recensemus, majoribus characteribus exaratos, ut statim in oculos incurrant ac perlegi possint. Additur locus, quo vel finierunt vitam, vel præcipuo nunc cultu celebrantur; dignitas aut vitae conditio, aureola, si quam peculiarem promeriti sunt: V. G. vn Februarii S. Theodorus, Dux, Martyr, Heraclex in Ponto. ix Februarii, S. Apollonia, Virgo Martyr, Alexandriæ in Egypto. S. Philagrius Ep. in Cypro Martyr. etc.
Ipsos vero Sanctos secundum tempora, quibus vixerunt, distribuimus, quantum quidem de eorum ætate statuere licet. Neque tamen penitus ab usu Martyrologii recedimus: in hoc, qui illo die præcipuam obtinent, celebritatem, primo loco jubentur nominari; nos majoribus quadratis litteris, ut emineant, nomina exaramus, sed ordine tamen ætatis eorum retento.
Dein syllabum subjicimus eorum Sanctorum, qui eo quidem die vel mortui sunt, vel aliquam habent solennitatem, ob translationem fortassis aut miracula, caussamve aliam; vel certe quacumque ratione quibusdam sunt Martyrologiis ibidem adscripti; tamen quia vel plerisque locis, vel in iis saltem Ecclesiis, quæ eorum gloriantur Reliquiis ac patrocinio, alio die præcipua celebritate honorantur; ad hunc illos rejici æquum est: id tamen hic indicari, ut si quis eos hic quæsierit, intelligat ubi sit reperturus.
Sunt deinde complures Martyrologiis, Menologiis, Hagiologiis recentiorum scriptorum, præsertim monasticis, aut certarum nationum urbiumque, liberaliter adscripti, Beatique nonnumquam et Sancti appellati; quibus an is honos ab Ecclesia decretus, aut per longissimi temporis decursum, populorum pietate, attributus sit, nullis certis documentis satis adhuc assequi potuimus. Eos propterea malumus tantisper præterire, quam temere Beatos aut Sanctos indigetare, atque ita Urbani vn Pont. Max. sanctionem, id vetantem, perfringere. Indicamus tamen hic eorum nomina, obnixe rogantes, ut si cui eorum haberi Cœlitum honores eruditus et cultui Sanctorum addictus lector didicerit, nos moneat.
In horum quoque recensendis nominibus duplicem observamus ordinem. Nempe ut qui ad Januarium mensem pertinent, aut præcedentes Februarii dies, ii prius referantur, secundum ipsorum dierum et Kalendarii ordinem: deinde subjiciantur qui omnino omittendi: ac demum qui ad sequentes Februarii dies spectant, ac menses ceteros, eadem semper conservata dispositione ac serie. Inter eos etiam, quos plane prætermitti debere censuimus, rationem ætatis cujusque habuimus, quantum eam assequi fas-
Caput secundum.
Prolegomena in singulas Vitas. hæ in capita distributæ. Auctor semper indicatus. in capita Annotationes.
Postquam ordinatim, uti jam constitutum, ad cujusque Sancti acta explananda devenimus; singulis eorum προλεγόμενα, sive prævios commentarios præfigimus, a nobis elaboratos. In his quærimus, quo loco ii vixerint Sancti? quo tempore? an colantur? qua auctoritate rituque? Quis eorum Vitam et quando scripserit? Quid de ea, ipsoque auctore, videatur? an eorumdem Sanctorum alii meminerint scriptores? an Reliquiarum factæ, quando, a quibus, ad quæ loca, Translationes? Atque alia id genus disquirimus, quæ lectores scire expediet, priusquam ad ipsam legendam Vitam accedant.
Quia vero hæ Præfationes non ita possunt con- II juncto juncto studio ab ambobus nobis concinnari, quin unus præcipue singulas sua opera componat: apposuimus in exteriore libri ora litteras J. B. cum a Joanne Bollando compositæ sunt; cum a Godefrido Henschenio, G. H. ut lector, si citare eas Vitas Præfationesve voluerit, norit cujus præcipue studio harum unaquæque elucubrata sit, illarum discussa et examinata. Nam si suggerere quid cupiat circa Vitas jam editas, aut adhuc edendas, quamdiu Deo ac Sanctis placuerit ambobus nobis vitam servare, perinde est ad utrum scribat. Neque tamen quid-quam edimus, quin et ante consilia mutuo conferamus, et quod ab uno compositum, ab altero recognoscatur: ac methodus tota utrique eadem; stylus forte nec nihil omnino, nec multum discrepans, quia neutri affectatus.
In his quoque Prolegomenis illud religiose observamus, ut e qua bibliotheca, cujus beneficio, quas vulgamus, Vitas simus adepti, exponamus: quod et fidem operi conciliat, et nobis opinionem gratitudinis: ac non paucos movet, ut quæ ipsi parabant in lucem edere, nobis communicent.
In margine ad eorumdem προλεγομένων initium, annum etiam, quo Sancti ad eoslos migrarunt, exprimimus: qui si non ita diserte in Vita indicatur, a nobis per varios characteres in iisdem προλεγομένοις investigatur. Diem quoque annotamus. Quamquam et hic in superiore margine signatus, et nomen Sancti, cujus illic res gestæ narrantur: adeoque aperto quocumque libri folio, de quo Sancto agatur, et quos is die colatur, intelligere lector potest: nec opus est, ut ejus rei cognoscendæ gratia folia aliquot revolvat. Illud etiam, quoad fieri potest, curamus, ut sic aperto libro capitis alicujus initium in alterutra pagina sese offerat oculis.
Post hæc Prolegomena pluribus quandoque paragraphis, vel capitibus, distincta, Vitas ipsas sive Acta damus, sed alia characteris forma, ut (quod et in Prolegomenis omnique alia narratione observamus) constare queat, quæ nostra sint, quæ aliena. Vitas ipsas in plura capita distribuimus, ut inter-quiescere lector possit. Et quia in variis MSS. discrepant subinde sectiones illæ ac divisiones; nos ejusmodi adhibemus, quæ nobis aptissimæ videntur, ut nec nimis longa sint capita, nec brevia nimis. Si ab ipsis auctoribus facta illa capitum partitio sit, ac forsan etiam tituli singulis appositi; utraque retinemus: nisi tamen nimis brevia videantur. Nam quidam singula etiam miracula, etsi perpaucis lineis comprehensa, novis capitibus distinguunt. Tunc vero nos plura ejusmodi brevia capitula in unum conflamus: indicamus tamen id ipsum vel in margine, vel, si commodius videatur, in Annotationibus.
Annotationes enim, ubi opus videtur, singulis capitibus subjicimus, quibus vel variæ lectiones in diversis codicibus animadversæ, quæ quidem alicujus sint momenti, suggerantur; vel verba obscura barbarave explicentur: vel urbes locaque alia, (nisi vulgo nota) ubi sita sint lector doceatur; vel si quid aliter, atque hic, uspiam narretur, id ipsum lectori significetur; multoque etiam magis si a recta chronologia scriptor, cujus is est fœtus, aberret; aut si quid receptis Theologorum scitis repugnare videatur; aliaque id genus explanentur. Et sunt Annotationes illæ eruditis lectoribus non graves, quia et breves et prætermitti, si velint, possunt; at minus doctis subinde necessariæ certe utiles.
Indicatur porro unaquæque Annotatio littera, sed alterius formæ, in textu narrationis posita, atque item e regione in ipso margine, eademque post finem capitis unicuique Annotationi præfixa secundum ordinem Alphabethi.
Auctor Vitarum singularum, in earum titulo nominatur, si notus; sin minus, illud ipsum indicatur, nempe ab incerto vel anonymo conscriptas. Eæ quoque ipsæ Vitæ, sive a notis sive ab ignotis compositæ scriptoribus, unde hic edantur edicitur, an videlicet e MSS. codicibus, et quibus, an ex alterius auctoris opere, puta Surii, Lipomani, Mombritii etc. In ipsa quoque superiori parte extimi marginis, id ipsum exprimitur. E. G. vii Februarii ad S. Theodori Ducis Martyris Acta appositum, AUCTORE AUGARO, EX METAPIRASTE. ad secunda Acta: AUCTORE BONITO EX MSS. Eodem die ad S. Laurentii Sipontini Vitam: AUCTORE ANONYMO, EX MSS. ad S. Romualdi priorem Vitam: AUCTORE B. PETRO DAMIANO. ad alteram: AUCTORE HIERONYMO MONACHO CAMALDULENSI.
Idem quoque in Prolegomenis servamus, Vitisque iis quæ sunt a nobis e variis scriptoribus ac monumentis collectæ: ut AUCTORE J. B. aut G. H. adscribanus.
Caput tertium.
Vitæ plures unius Sancti. summaria marginalia. Appendices. seni Indices.
Quandoque unius Sancti, ut jam innuimus, plures sunt Vitæ, a diversis, gravibus et eruditis, concinnatæ scriptoribus, tum qui ipsi quæ tradunt vel spectavere, vel a spectatoribus audivere; tum qui longo post tempore ex aliis monumentis scriptoribusque collegere. Atque hæ a pluribus compositæ Vitæ non styli solum, aut ordinis, sed et materiæ quoque dissimilitudinem nonnumquam habent, dum unus plura commemorat ab altero prætermissa, aut tempus, locum, habitos a Sanctis inter se aut cum tyrannis aliisve sermones, et omnem circumstantiam explicitius edisserit; ut non possit sine scriptorum ipsorum injuria, ac veritatis præjudicio, altera earum Vitarum omitti. Atque ita fieri a clarissimis viris animadvertimus, ut plura unius Sancti, si ad cujusvis historiæ contextum ipsis ita commodum videtur, Acta edant, plura unius Imperatoris alteriusve Principis, cum plura sunt tradita litteris: ut tanto magis licere id nobis existimemus, qui omnia, quæ a Sanctis gesta sunt, quam possumus fidelissime diligentissimeque daturos nos professi simus.
Si cui Acta utraque pervolvere molestum sit, fere in Prolegomenis, quæ nobis maxime probentur, indicamus. Dein ampliusne aliquid in altera narratione continueatur, potest ex compendiis adjunctis colligere: nam in marginibus omnium quæ narrantur summarium repræsentamus.
In iisdem marginibus has litteras ABCDEF expressimus ad certa spatia ac partes paginarum designandas, ut Indicibus subserviant: nam iis litteris admonetur lector, an initio, medio, fine columnæ utriusque de re in Indicibus expressa agatur: quando enim tota fere pagina res una tractatur, nulla ejusmodi littera est opus. Ac de Indicibus quidem mox agemus.
Appendices ad singulos tomos adjicimus, quibus vel Acta complectimur, aliaque ad Sanctos pertinentia, quæ cum singuli ederentur dies non eramus adhuc assecuti; vel emendamus, quæ antea typothetarum pothetarum incuria peccata erant, quæque nostram, quamlibet attentam, sedulitatem fugerant. Levia tamen errata, aut quæ facile animadvertere et corrigere lector quivis potest, non persequimur.
Indices singulis voluminibus senos addimus, uti antea in Januario factum. Duo initio cujusque voluminis post præfationem positi. Prior nomina Sanctorum exhibitet Alphabeti ordine disposita, quorum in eo volumine vel acta eduntur, vel quoquo modo memoria illustratur. Neque nuda nomina eduntur, sed sua cuique Sancto dignitas ac conditio aureolaque, ut vocant, apponitur: præfigitur dies quo illius celebratur memoria. Exhibitur deinde velut in brevi tabella, quid de illo exploratum nobis, quid hic vulgatum. An Vita? quo auctore? an Prolegomena? Si longiora, paragraphorum tituli recitantur, uti et capitum, in quæ longiores distributæ sunt Vitæ. An sola comperta nobis nomina sint? ex uno, an pluribus Martyrologiis Latinis, an ex Menæis aut Menologiis Græcorum?
Subjungitur huic INDEX CHRONOLOGICUS, in quo res præcipuæ, quæ hoc volumine narrantur, ad annos Æræ vulgaris annotantur: die quo singuli temporum characteres reperiri possint, ipsaque adeo pagina expressa.
Quatuor reliqui Indices ad calcem voluminis relati. Tertius igitur est INDEX HISTORICUS, hominum scilicet cujusvis conditionis, quorum hoc in tomo mentio fit: non tamen eorum Sanctorum, quorum in primo Indice series Actaque indicata, nisi extra propria Acta alibi nominentur. Omnibus additur status seu conditio, num v. g. Rex sit quispiam, Comes, monachus, Episcopus, miles etc. Et, nisi vulgo noti, quo seculo, qua in regione urbeve vixerint. Sanctis aut Beatis non S aut B littera, sed † præfixa, ne quis celeri conjectu oculorum quidpiam vestigans, aliarum intercursu litterarum perturbetur.
Quartus est INDEX TOPOGRAPHICUS, nomina continens regionum, urbium, locorumque aliorum: additis Sanctis, qui die aliquo tomi hujus eo loco obierunt, colunturve, sola tamen indicata pagina, qua primum de iis Sanctis locisve agitur, etsi in iisdem Actis sæpius illa nominentur loca. Quæ tamen regiones urbesve passim, etiam rudibus, notæ, eæ hic minime nominantur. Italia, Hispania, Gallia, Germania, Roma, Hierosolyma, Constantinopolis etc.
Quinto loco INDEX ONOMASTICUS est, sive GRAMMATICUS, in quo verba obsoleta, e barbaris linguis efformata, aut alias obscura, quæ hoc toto volumine occurrunt, recensentur, ac subinde explicantur, Quædam tamen ea colligentibus hinc inde exciderunt.
Sextus INDEM MORALIS est, amplissimam suppeditans materiam Concionatoribus, Interpretibus sacrarum litterarum, asceticis scriptoribus, philologis etc. Non tamen sola hic descripta virtutum ac vitiorum nomina, sed quarumvis rerum, quæ ad morum institutionem, etsi ad eam per se non spectet, referri tamen possunt.
CAPUT QUARTUM. Horum Actorum lectio utilis, etiam publice usurpanda.
Liceat hic nobis, REVERENDISSIME ET AMPLISSIME DOMINE, quibus verbis S. Antonii Magni Vitam S. Athanasius, et ipse cognomento Magnus, concludit, iis Te, aliosque religiosarum congregationum Archimandritas, compellare: Hunc itaque, inquit, Fratribus librum magnopere perlegere curate: ut agnita fideli vita sublimium Christianorum et monachorum, sciant, quod Salvator noster Jesus Christus glorificantes se glorificat, et servientibus sibimet, non tantum regna cælorum, sed etiam hic in ipsis montium secretis latere cupientibus, famæ tribuit nobilitatem: scilicet ut et ipsi fruantur laude meritorum, et ceteri eorum provocentur exemplis. Si autem necessarium fuerit, et Gentilibus legite, ut vel sic agnoscant, quia Dominus noster Jesus Christus, non solum est Deus, Dei filius, sed etiam his, qui eum sollicite colunt, et in eum fideliter credunt, hanc dedit potestatem, ut dæmones, quos illi deos esse arbitrantur, conculcent atque ejiciant, deceptores scilicet hominum, et totius corruptionis artifices.
Hæc ille. Fratres autem præcipue monachos appellat: nam fere apud eos amabile illud Fratrum nomen, quod erat in principio Ecclesiæ omnibus Christianis commune, adhæsit. Et vero ad monachos scriptam fuisse eam Vitam, ex ejus exordio liquet, ubi ita loquitur: Athanasius Episcopus ad peregrinos fratres. Græce πρός τούς ἐν τῇ ξεινῇ μοναχούς. Videtur Scetes vel Libyæ monachos intelligere, ut ad eam Vitam diximus. Tum eos ita alloquitur: Optimum, Fratres, iniistis certamen, aut æquari Ægypti monachis, aut superare nitentes, virtutis instantia. Etenim apud vos plurima sunt monasteria: monachorum quoque nomen est celebre: et hanc voluntatem vestram juste quisque mirabitur: orantibusque vobis optatum Deus tribuet effectum.
Ac sane quidem multo maxime ab religiosis hominibus legendas lucubrationes hasce nostras speramus, tum privato studio, tum in publicis conventibus: ac præsertim super mensa, quando et vetusta consuetudine et peculiaribus omnium Ordinum institutis, semper lectio adhibetur. Quæ sanæ res maximas habet utilitates, temperatque, ac cælesti quodam sapore delinit ac frænat ciborum appetentiam. Tunc enim suis dapibus potuque mens reficitur non sine eximio quodam sensu interioris voluptatis, nunc Sanctorum gloria exultans, nunc Deo gratias agens, quod cælestibus præsidiis eos ab inanibus seculi studiis abstraxerit, et ad aspera multa pro pietatis defensione perferenda corroboravit, denique quod nunc eorum nomen miraculis illustret. Alias fortassis, dum hæc legentur, erit qui tacite suam Sanctis felicitatem gratuletur, eos invocet, optetque quamplurimos inflammari ad eorum imitanda heroica facinora. Utinam et nobis quoque Sanctos piis votis concilient, exorentque ut eorum patrocinio adjuti, Acta ipsorum, quæ colligimus, sedulo imitemur, ac tandem cælestis gloriæ fieri consortes mereamur.
Iis vero suaserimus, qui ejusmodi publicæ præsunt lectioni, ut si quid taedii oriri posse senserint, cum subinde Sancti unius plures Vitæ eduntur; percurrant ipsi prius Prolegomena, quæ in singulas Vitas a nobis scripta sunt. Ex iis intelligent, quæ solidior e pluribus sit Vita: an ita fortassis invicem discrepent, ut omnes legendæ videantur. Neque ipsa Prolegomena omittenda sunt unquam: absque iis enim vel non tam perspicue intelligi Acta poterunt, vel non quanti sunt fortassis, fieri. Ne ca quidemā prætermittenda ducimus, quæ de Sanctis nonnullis paucula nobis occurrerunt, ac sola quandoque verba Martyrologiorum. Sane cum prælium adversus hostes Ecclesiæ commissum, cum urbes eorum aliquæ captæ, cum aliud quidpiam fortiter gestum, magna voluptate audimus eorum recitari nomina, quorum præcipue virtus eluxit, etsi minime illos antea noverimus. Quid ni ergo longe magis volupe sit, Herorum illorum publice nomina audientibus nobis recenseri censeri, quos novimus æterno Numini nunc adstare in cœlis gloriosos, pro cujus honore adversus illius hostes nostrosque generose dimicarunt, etsi quid proprie singuli egerint ignoremus? Illud saltem novimus, pugnasse eos, vicisse, ab cœlesti Agonotheta donatos laurea. Hæc iis possumus gratulari, atque orare ut nobis ipsi nunc præsidio sint. Atque ita solis ex nominibus fructum non levem hauriemus.
Annotationes, quæ singulis Vitarum capitibus subnectuntur, sunt quandoque perbreves, neque omnibus ita necessariæ: velut cum indicatur quo anno quispiam regnum capessiverit, adierit Pontificatum, aliaque id genus, quæ quia multis utilia, haudquaquam negligenda censuimus. Operæ pretium fecerit, qui ejusmodi lectioni præest, si antea eas percurrerit Annotationes, et quas palam legi, quas omitti expediat, constituere apud se queat. Sunt enim nonnullæ, quas non nos soli, qui scribimus, sed et alii eruditi ac graves viri judicarunt necessarias, aut certe perutiles multis fore. Eæ ita legi possunt, ut absoluto capite, cui subnexæ, pronuntietur, Annotationes, ut ea ratione attentio excitetur auditorum. Dein ex ipso capitis contextu repetantur verba aliquot, ad quæ Annotatio quælibet spectat. Ea autem verba ostendet littera Annotationi præfixa, inque textu ipso ac e regione expressa in margine.
Qui vero privatim sibi hæc legent, seu Religiosi, seu pii alioquin viri, si plures unius Sancti Vitas legere nolent; breviaria saltem earum quas prætermittent, in margine adscripta, percurrant, ut si quid in priori Vita omissum, aut minus accurate narratum occurrerit, pervolvere id quoque, si videatur, possint.
Utrique autem, quod ait S. Athanasius, intelligent, quanta Deus eos, qui ipsius honorem ac cultum amplificare, dum viverent, conati sunt, gloria cumularit, etiam apud posteros, eximiam illis impertiens nominis celebritatem, ut et ipsi fruantur laude meritorum, et ceteri eorum provocentur exemplis.
Eos autem omnes obsecramus, ut et Sanctos deprecentur, nobis ut a Deo gratiam uberrimam impetrent, quo parere ejus jussis, ipsorumque imitari facta valeamus; et si quæ nacti erunt Acta sinceriora, si quæ non visa nobis miracula, si quæ alia ad Sanctorum honorem resque ab iis gestas spectantia, ea communicare dignentur: ac sicubi nos ratio aut conjectura fefellit, si non sumus veterum auctorum sententiam probe assecuti, si quodpiam supositium scriptum pro legitimo suscepimus, si respuimus quod rectum erat ac purum, nos moneant. Non pudebit quæ perperam scripta erunt, retractare ac corrigere: et grates iis habebimus agemusque, et untle quamque rem acceperimus, edicemus. Neque enim dissimulamus unquam, quinam ad opus hoc nostrum opem operamque contulerint.
Addit postremo S. Athanasius, ut etiam Gentilibus hæc legantur, et quem inde reportare fructum possint ostendit. Pauci nunc forsitan sunt Gentiles, qui saltem linguam Latinam calleant, aut hæc lecturi sint. Athei sunt quidam hac ætate, qui cum ceteris mortalibus ita versantur, ut se eorum quadantenus accommodent institutis, omnem tamen religionem, deque Deo doctrinam, ipsi in animis suis contemnant. Qui sic Divina oracula pro fabulis habent, næ illi haud magni Sanctorum Acta æstimabunt. Hos ergo nec speramus lecturos hoc opus, nec magnopere optamus. Hæretici sunt plures, et quidem multi ita errori a prima pueritia innutriti, ut diu hæreseos crimen ab errore abfuerit, donec per ætatem confirmato judicio, didicerunt alia, quam ante animis præceperant, tradi a saniori parte eorum qui Christiani appellantur, ac deinde idoneis instructi doctrinæ præsidiis, assequi veritatem potuerunt, ni restitissent Spiritui sancto, errorique obstinate adhærere sive ob temporaria quæpiam emolumenta, seu molestiæ alicujus metu, maluissent. Alii enim perfidiosi homines, qui ob scelera sua ab Catholica Ecclesia defecerunt, puta ob effrænem ambitionem, vindictæ cupiditatem, impudicitiam, sacrilegia, quibus patrocinium in molliore illa Synagoga quæsierunt, (numquam enim hæresis primum in ullo homine peccatum est) ii ut hæc voluere in animum inducant, haudquaquam futurum confidimus: fugiunt enim quidquid admovere conscientiæ ipsorum novos aculeos videtur: et vero ita lenibus remediis raro possunt curari, qui sic gratuita improbitate a Deo recesserunt. Priores illi, in hæresi nati et educati, ac subinde minime mala præditi indole, si scripta hæc nostra legent aliquando, serioque expendent, utilitatem fortassis non exiguam ex iis reportabunt. Neque enim, ut remur, ita superbi ii sunt aut stolidi, ut se solos sapere existiment, ceteros mortales ab omni retro antiquitate desipuisse, nec quemquam Divinos libros, traditaque a Christo et Apostolis mysteriâ religionis, intellexisse. Si fateantur (ut fateri debent) fuisse viros sanctos ac doctos, qui Divinorum dogmatum non imperiti extiterint; animadvertent certe ex hisce commentariis, quos etiam alio fortassis fine volvere cœperint, ea doctrinæ capita, in quibus ipse ab Ecclesia Catholica dissident, ita fuisse, ut illa docet reverenter suscepta omnia a Sanctis, et ad nos usque transmissa. Quæ ut et ipsi capessère aliquando ac profiteri, cumque Ecclesia Catholica omnium Christianorum Matre redire in gratiam velint, Deum precamur ac Sanctos.
Protestatio.
Quæcumque in hoc opere eduntur a nobis, ea nolumus aliam obtinere vim ac momentum, quam quod HUMANÆ HISTORIÆ inest: nisi si qua sunt e Divina Scriptura, Decretalibus Pontificum epistolis, Bullisque Canonizationum, aut seitis OEcumenicorum Conciliorum, sumpta. In ceteris si quid imprudentes offendimus, (homines enim sumus, errori obnoxii) ubi a peritioribus monebimur, libenter corrigemus. Nam si (quod non remur) aliquid scriptum hic esset quod cum sacrosanctis Ecclesiæ Constitutionibus minus concordaret, id nos ultro repudiamus ac damnamus. Non existimamus quidem ulli nos (quod est URBANI VIII pluribus Constitutionibus vetitum) SANCTI aut BEATI titulum tribuisse, cui non esset is vel ab Ecclesia decretus, vel constanti populorum pietate plusquam ab uno seculo adscriptus, eadem approbante Ecclesia; nulla item eujusquam, qui non videatur per communem ejusdem Ecclesiæ consensum vel immemorabilem temporis cursum, aut per Patrum virorumque sanctorum scripta, vel longissimi temporis scientia ac tolerantia Sedis Apostolicæ vel Ordinarii, venerationem obtinere, miracula, prædictiones, arcanorum manifestationes commemorasse; si tamen ejusmodi quidpiam insciis et imprudentibus excidit, ubi nos quisquam rerum gnarus monuerit, continuo, quidquid illud est, corrigemus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.