2 F ante S. Cælestini Papæ v. pone: S. Aurelianus, S. Martialis discipulus, Episcopus Lemovicensis, ad hunc diem Ferrarii generali catalogo Sanctorum inscriptus est. Et vero celebratur hoc die, officio duplici, in Ecclesia Lemovicensi, ejus Revelatio, quæ contigit anno MCCCXV, ut ex illius Ecclesiæ Breviario patet. Sed præcipua ejus solennitas, ritu item duplici, agitur Expunge ergo 2 lineas quæ pag. 806 in fine syllabi Prætermissorum de eo habentur.
Sancti Majoris Martyris primus Latinis Fastis nomen inscripsisse videtur Galesinius, ac post eum Ferrarius. De eo ad hunc diem Mænea Græcorum Tŷ ἀντὴ ἡμέρα ὁ ἄγιος μᾶρτυς Małow αἰκιζομενος teleisoûtai. Eodem die Sanctus Martyr Major verberibus confectus emoritur. Dein certamen ejus ita describunt: Hic Imperatoribus Diocletiano et Maximiano militabat in Maurorum cohorte. In Gazæorum autem urbe apud Præfectos accusatus, atque interrogatus, se Christianum professus est. Quare immaniter est cæsus, totumque illi dilaceratum corpus, militibus xxxvi vicissim sibi ad infligendas ei plagas succedentibus. Manabat ubertim terramque purpurabat cruor, ac mox pulvere mistus ex corruptione in saniem quodammodo concretus resolvebatur. Cumque septem diebus eos cruciatus doloresque generose tolerasset, morte agonem consummavit, ab humana militia ad cælestes Dei exercitus translatus. Variat nonnihil in Menæorum interpretatione Galesinius, ita postrema efferens: Quibus cruciamentis ita graviter Dei Martyr affectus, ut in eo hominis imaginem vix agnosceres, semivivus iterum in carcerem detruditur. Unde septem post diebus rursus eductus, aliis etiam suppliciis fœde excruciatus, demum cum a proposito dimoveri non posset, securi percussus, palmam martyrii tulit. Quod Maurum audis, sive στρατενόμενον ὑπὸ τὸ τάγμα τῶν μαύρων, memento postea in eadem Palestina Equites Mauros Illyricianos fuisse Æliæ, sive Hierosolymis, ut habetur in Notitia Imperii Orient. Sub eodem Maximiano in Germania n prope Coloniam Agrippinam coronatus est Martyrio S. Gregorius cum ccclx militibus Mauris, qui die xv Octobris coluntur.
De s. Quinidio ep. vasion.
Pag. 830 col. 1 in fine, adde: At Sammarthani tom. 3 Galliæ Christianæ pag. 1135 successisse S. Quinidio S. Barthum, sive Barsium, scribunt, citantque MS. Breviarium et ordinem Officii. Ipsum vero Quinidium in bulla quadam Paschalis n vocari Clinidium aiunt: atque in Divorum numerum relatum ab Innocentio III Summo Pontifice. Sedit Innocentius III ab vii Januarii MCCXVIII ad XVIII Julii MCCXVI.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.