I Jan. Menæa I Januarii: Eodem die Sanctus Martyr Theodotus gladio vitam finit. Bini deinde versus subjiciuntur, quorum hæc est sententia: Non feram, inquit Theodotus, nisi gratiam Dei capite redemero. Aliquot celebrantur in Latinorum Martyrologiis Theodoti, a quibus tamen diversum hunc reor esse.
✠