Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · 1. siječnja

O sv. Gašparu, kralju

DE S. GASPARE REGE

De tribus sanctis Regibus Magis, qui primi ex Gentibus Christum stellæ indicio allecti adorarunt, agemus VI Januar. cum de Epiphania erit sermo, iterumque XI Januarii, quo eorum agi in Ecclesia Coloniensi atque alibi peculiaris commemoratio perhibetur: licet Galesinius VII Januar. in Notis, eo die agi eorum natalem scribat. Singulorum præterea Natales variis diebus celebrantur; Melchioris quidem VI Januar. Balthasaris XI Gasparis vero 1. De hoc Usuardi editio Coloniensis an. 1490. In Oriente S. Jaspar Regis, quem Beatus Thomas Apostolus plene fidem docuit, et postmodum Episcopum patriæ ipsius, sicut et alios duos ordinavit. Qui hac die obdormivit in Domino, divino sacrificio in Ecclesia prius celebrato ac sumpto. Eadem fere habet Martyrologium Germanicum hoc ipso die. At Molanus, Ferrarius, MS. Florarium Sanctorum, eum XI Januar. referunt: ait que Florarium obiisse anno ætatis 109, alii Martyres obiisse tres hos Heroes putant. De Translatione eorum agemus 23 Julii.

✠

1. siječnja Kalendar godine