Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · 2. siječnja

O svetim mučenicima iz Piacenze

DE SANCTIS MARTYRIBUS PLACENTINIS

Philippus Ferrarius in generali catalogo Sanctorum testatur, Placentiæ in Campo peregrinorum, ubi S. Mariæ de Campania ecclesia celebris est, Passionem hoc die recoli plurimorum Sanctorum Martyrum qui sub Gordiano Præside, Diocletiani et Maximiani persecutione, pro Christi fide interempti sunt. Quod se hausisse scribit ex antiquis illius Ecclesiæ monumentis, urbisque Placentinæ Annalibus.

2 De his Martyribus ita scribit Franciscus Gonzaga historiæ Seraphicæ parte 2, in Provincia Bononiæ, Convent. xxv agens de conventu S. Mariæ de Campo Placentiæ: Est etiam hac in eadem ecclesia puteus quidam, in quo plura Sanctorum Martyrum corpora, ab impiis Christianæ religionis persecutoribus occisa, projecta fuere: unde et ad tempus quoddam oleum confovendis lampadibus commodissimum, atque diversis fidelium infirmitatibus sanandis omnino mirificum, scaturiit: quod tamen humanæ avaritiæ demeritis id exigentibus, quæ in tantam dementiam proruperat, ut id, sumpto pretio, etiam curandis brutis animalibus applicaret, a plurimis diebus emanare cessavit omnino.

✠

2. siječnja Kalendar godine